

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 3
Pilatus autem.etc. Cum duo objecta fuerint, scilicet quod attributa reddi prohiberet, et se Christum diceret, Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat:Reddite quae sunt Caesaris Caesari,et inde hoc quasi apertum mendacium nihilipendens, solum quae nesciebat quaesivit.Tu dicis.Eodem verbo quo principibus sacerdotum, respondet et praesidi, ut propria sententia ambo condemnentur.